MONOCHROMATOS Pictura

MONOCHROMATOS Pictura
MONOCHROMATOS Pictura
apud Plin. l. 35. c. 3. De Pictuvae initiis incerta —— Graeci alii Sicyone, alii apud corint hios repertam affirmant, omnes umbrâ hominis lineis circumductâ. Itaque talem primam fuisse: secundam singulis coloribus et monochromaton dictam, postquam operosior mventa erat: duratque talis etiam nimc. Inventam ——— dicunt a Philccle Aegyptio, vel Cleanthe Corinthio. Primi exercuêre Ardices Corinthius et Telphanes Sicyonius, sine ullo etiamnum colore, iam tamen spargentes lineas intus. Ideo et quos pingerent, ascribere institutum. Μονόγραμμος aliis, ab unica et eadem semper linearum specie nomen habet. Quô modô Epicurus de Nat. Deor. l. 2. Monogrammos
Deos vocat, eosdem semper, qui nec irâ mutentur, nec laetitiâ: quamvis tenues et decolores apud Lucilium Noniusexponat hôc versu:
—— vix vivo homini ac monogramme.
Dalechampius Not. ad l. ubi Cleanthis laudati Troiae excidium et Minervaeortum, opera multum celebrara, cum Aregontis itidem Corinthiae Dianae in cunis deportatione, in Alphaeoniae Dianae Templo, fuisse asservata, docet ex Strabone l. 8. Vide quoque Plin. l. 35. c. 8. Salmasio monochroma, Gallice Cyayon est. ad Solin. p. 5. Coeterum monochromata cinnabari pingi consuevisse, diximus supra. Vide quoque infra, ubi de Veterum Pictura.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”